- CALIX Eucharisticus
- CALIX Eucharisticusin omni antiqua, etiam Latina Ecclesia ad XI. usque saeculum praeceps cuivis communicanti, iuxta institutionem et exemplum Christi, Apostolorumque praxin, ministratus est. Saeculô vero XI. cum vehemens effundendi sacri vini metus, Lationorum animos incessisser, ad morem panis sacrô vinô tingendi, tamersi a Bracarehsi Concilio olim damnatum, confugerunt: sic ut primo ita communicarentinsirmi: mox tamen sese istius ineinctae usus in sollennem ac pubhcam sacramenti communionem effunderet. Hôc intinctae usu abolitô, ab Urbano, in Concil. Claromontano, A. C. 1095. et a Paschali A. C. 1118. refutatô ac prohibirô, Calix plane omitti coepit, non tamen apud omnes saeculi ilhus XII. Ecclesias; etiam saeculô XIII. antiquissimi moris apud plutimos reverentia mausit: Imo non saeculô quidem XIV. plane apud Lannos prisca consuetudo desiit. Tum Viclefus a. C. 1370. restitit novo mori; et Valdensium, qui decimô tertiô saeculô orti sunt, morem secutus, communicatibus etiam vini speciem ministrandam esse, docuit: astipulantibus Latinorum quoque plurimis. Postmodum initiô saeculi XV. Bohemi, mori distribuendae sub una specie Eucharistiae iam tandem omnium Latinorum communi, repugnârunt, Petrô Dresdensi et Iacobellô Misnensi, sed utrôque nobiliore virô Ioh. Hussô commumonem sub Utraque Specie ex Christi, institutione et Pauli 1. Ep. ad Cor. probantibus. Verum A. C. 1415. a Concilio Constantiensi lata, dirôque Iohannis ac Hieronymi vivicomburiô sancita Lex, de Calice non amplius praebendo, Iate omnibus terrorem incussit, Bohemis exceptis, quos ne talia quidem a tradito Veter. Ecclesiae ritu absterrere potuerunt: Hinc A. C. 1417. die 10. Martii, in plena Magistrorum Pragensis Universitatis congregatione, contra Concilium pronuntiatum est. Secuta Cruciata in Bohemos, stupendae horum victoriae, Concilii Basiliensis labor, pax denique et concordia IV. articulis, quos Compactata vocant, Iglaviae A. C. 1438. comprehensa, Calicisque usus Bohenmis relictus est. Nec cesârunt plurimorum ex Latinis desideria, idem anhelantium saeculô XVI. pro quibus frustra apud Papam et Concilium Trident. intercesserunt Cathatina Henrici H. Galliae Regis vidua. literis ad Pium IV. datis, A. C. 1561. Thuan. Hist. l. 27. Carolus IX. suis eôdem annô ad Insulanum, suum apud Papam Oratorem, scripits: cui inter alia a Cardinali S. Angeli responsum: Numquam se essensurum, ut Galliraum populis tantum Venenum propinetur. Ferdinandus porro I. et Maximilianus II. Imperatores Albertus Bavaiae Dux etc. dictumque a Concilio Tridentino, A. C. 1562. contratium sentientibus anathema est; a quo tempore in toto Pontificis Romani regno, consuetudinis Communionis sub Utraque nullum remansit vestigium, si Sacerdotem celebrantem exceperis, cui conceditur, ut quem consecraverit Calicem, totum ipse unus hauriat. Protestanres vero, omnesque reliqui Christiani, unis Latinis exceptis, Graeci, Mosceoviae, Iacobitae, Nestoriani, Abssini, totâ Eutharistiä, i. e. pane et vinô, ut interpretatur Cassander de Comm. utr. p. 1043. imt. ad hunc usque diem gaudent, Christum non sine ratione, aut gratis atrumque modum institusse, verba sunt Ioh. HussiTom. 1. fol. 43. a. b. et fol. 43. A. fitmiter credentes. Viede de his plura, apud doctissimum Calixtum, de Commin. sub utr. p. 13. et seqq. August.Baumgartnerum Oratorem. Bavaritum, Oratione ad Tridentinos, a Calixtocaditâ, Ioh. Dallaeum de cultibus religiosis Latinorum, l. 5. c. ult. etc. De Calicibus vulgati usus, supra dictum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.